dimarts, 31 de gener del 2012

De feminis et viris illustribus (V): Carles Sabater et Gerard Quintana


E natione Catalana, duo cantores antecedunt ceteros gloria: Carles Sabater et Gerard Quintana. Quorum alter non solum coluit musicam, sed etiam artes scaenicas, et Gerard Quintana fuit notissimus et solus et cum grege “Ius Caprae”.

Marta León scripsit (2n de Batxillerat)
Cornelii Nepotis exemplum imitata

dilluns, 30 de gener del 2012

De feminis et viris illustribus (IV): Antonio Cánovas et Práxedes Mateo Sagasta


Antonio Cánovas et P.M. Sagasta duo politici fuerunt qui statuerunt rem publicam tenere in vicem. Erat res publica haec corrupta, quia populus decipiebatur falsis comitiis quod iam erat praestitutus victor sine voluntate civium.

Cristina Vegas scripsit (2n de Batxillerat)
Cornelii Nepotis exemplum imitata


dijous, 26 de gener del 2012

De feminis et viris illustribus (III): Penélope et Mónica Cruz

Ex actricibus Hispanis duae sorores sunt, Penelope et Monica Cruz, quarum altera praestat ceteras suae nationis, et obscurat famam sororis. Non solum sunt minus celebres pelliculae Monicae, sed praeterea ipsa partes egit in pellicula Piratae maris Caribici IV pro sorore, propter similitudinem.

Amanda Ariza scripsit (2n de Batxillerat)
Cornelii Nepotis exemplum imitata

dimecres, 25 de gener del 2012

De vestigiis Romanis Murciae nuper repertis


Erat olim Murciae ante El Corte Inglés in Magna Via forum cum multis tabernis. Omnia deleta sunt ab divite negotiatore quodam qui volebat magnam pecuniam facere stationem vehiculorum aedificans. Ubi pavimentum foderunt, operarii invenerunt vestigia Romana. Negotiator, qui nolebat omittere opus suum, tacuit de re et perrexit omnia delere. Sed aliquis ex aedificio vicino animadvertit quae acciderent, imagines photographice cepit et rem patefecit. Quam ob rem, decretum est finem facere laboribus. Scimus ibi vascula, nummos et alias res antiquas repertas esse, sed evanuerunt quem ad modum nescimus! Dicitur thermas esse et quaeritur an Murcia in tempore Romanorum magnum oppidum fuisset, cuius vestigia deleta sunt annis MCMLXX, ubi oppidum hodiernum refectum est.

Maria Schön scripsit (2n de Batxillerat)

photographemata Maria Schön fecit Murciae hibernis diebus anno MMXI-MMXII
 

dimarts, 24 de gener del 2012

De feminis et viris illustribus (II): Rudolf Nureyev et Anna Pávlova


E natione Russica, duo saltatores antecedunt ceteros gloria: Rudolf Nureyev et Anna Pávlova. Quorum alter fuit optimus saltatorum omnium, et Pávlova fuit clara non solum in saltatione sed etiam ceteris artibus scaenicis. Pavlova discessit in Batavia, Nureyev autem consumptus est Lutetiae morbo dicto SCDI (SIDA).

Anna Pi scripsit (2n de Batxillerat)
(Cornelii Nepotis exemplum imitata)

dilluns, 23 de gener del 2012

De feminis et viris illustribus (I): Scarlett Johansson et Jessica Alba


E natione Americana duae actrices antecedunt ceteras rerum gestarum gloria: Scarlett Johansson et Jessica Alba. Harum altera nata Novi Eboraci anno MCMLXXXIV, primas partes egit in pelliculis sicut "Acta cuiusdam parvulorum custodis", sed Jessica Alba non minus celebris est. Utraque accepit plurima praemia et pulchritudo et ars earum ab omnibus laudatae sunt.

Natàlia Somalo scripsit (2n Batxillerat)
Cornelii Nepotis exemplum imitata

dissabte, 21 de gener del 2012

Quid sit in aversa charta



Abhinc MMMD fere annos, in insula Creta, scriba quidam in aversa tabula figuram Laberynthi delineavit. Haec imago nunc magis adficit quam scripta cuncta e palatiis Mycenaeis effossa! Iucundiora enim esse solent ea quae in margine aut in aversa charta scribimus et delineamus quam severissima et taediosa exercitia...!

(Nogueras scripsit)